# Exoticorum libri decem 325

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/325

LIA item mittebatur admodum utilis ad renum affectus à calida causa prove- Herba renibus utilis. nientes, ejus succo cum rosaceo unguento mixto, parti dolenti illito, & ipsius plantae foliis superimpositis: in crysipelate autem & inflammationibus succus illitus valdè conferre dicitur; nam inflammationem tollit, & dolorem mitigat. ERANT autem illius folia, veluti lactucae recenter natae & adhuc tenellae folia, & simili viriditate praedita, quae gustata insipida deprehendebantur: unde conjecturam faciebam, perfrigidam esse herbam. Cachos.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
