# Exoticorum libri decem 326-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, TIBVRONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/326-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/326-2

TIBVRONVM LAPIS fert: dolores enim tolli, calculum comminui, & cum lotio creditus, sed veriùs MANATI. arenulas eiii. In Tiburonis autem historiâ, nulla lapidum mentio: qui tamen ad hunc morbum utiles vulgo praedicantur, & lapidis Tiburonum appellatione insigniti adferuntur, eius sunt formae, qua Oviediu Manati lapidem praeditum esse scribit, ut ex subiecta figura coniicere licet, lisli quam exprimi curabam ex alia affabrè delineata ad eius lapidis normam, qui in magna illa Praetoria navi inventus est, permittente Generoso viro Waltero Raulaeo, in cuius potestatem venerat: iconem verò ab humanißimo eodemque honestißimo viro Iacobo Gareto accipiebam Erancofurti ad Moenum anno M. D. XCIII. deinde biennio post, ipsius lapidis unciale fragmentum, quâ parte cavus erat, solidum, durum, grare: ipse lapi subfusci foris coloris, quia fortè iam multo tempore exemptus, in fractura exalbidus. Raulaei autem lapi, ut ex icone coniicere licebat, quadrantem longus fuerat, & binas uncias crassus, ab unâ parte cavus, reliquam tuberosiu. Manati praeterea historiam & iconem cap. XVIII. lib. VI. Exoticorum, exhibebamus. Lapis Caymanum. CAP. XXXIII. x Nomine Dei, Carthagine, aliisque continentis oris, lapides interdum adferunLacerti Caymanes. tur calculis fluviatilibus similes, qui in ventriculis praegrandium Lacertorum (Carmanes appellant) inveniuntur tantâ interdum quantitate, ut magnum corbem explere ed b plere queant: cujus verò rei gratiâ, incertum, occupandóne ventriculo, ne sit inanis, àn saburrae loco, uti naves, ad illas in aequilibrio continendum. ferocissimi sunt, ingenti & semper hiante ore, ut integrum hominem devorare possint, multiplici dentium ordine; adeò magni, ut triginta duorum pedum longitudine inveniantur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
