Latin
TIBVRONVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 327
Unproofread scanNot analysed yet
Vivunt ii magna ex parte in fluminum ripis, nonnunquam in mari ad fluviorum ostia: pariunt ova in terra, &suos catulos istîc excludunt, testudinum more: capiuntur hamis ferreis, quia earum cutis praedura omnes ictus, etiam minorum tormentorum aeneorum, respuit. HOS lapides colligunt Indi &Hispani, atque adeò sibi servant, ad quartanam tollendam utile remedium: siquidem bini eorum temporibus utrinque alligati, in quartanarum paroxysmo, illas tollere, aut earum calorem manifestò infringere traduntur. Bis eum lapidem temporibus cujusdam puellae, quae quartanâ laborat, adhibui; &certè febris calorem nonnihil remisisse animadverti; an verò febrem omnino tollet, ignoro. GOMARA, Petrus Cieca, Augustinus Carate, qui integram Americanam historiam, aut ex parte scripserunt, huius generis Lacertorum seu Crocodilorum meminerunt; inter quos Petrus Cieca sub finem capitis 2. eorum ova, atque etiam carnes urgente fame cum aliis se edisse asserit circa Panamam, cùm eam regionem primùm occupassent. Gomara cap. 197. ibidem occisum, qui 100. pedes longitudine aequaret, in cuius ventriculo multi calculi reperti sint. Lapis Bezaar Perianus.