# Exoticorum libri decem 328.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 328.1 to 328.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.1

SI insignes istius Perumani lapidis facultates, omnesque morbos quos curasse asserunt qui ex ea regione redeunt, & mihi scribit nobilis ille vir, hîc enarrare vellem; magnus liber de eo scribendus foret. Quapropter ea dumtaxat proferam quae ipse sum expertus, ut iis major fides adhibeatur, & intrepidè uti lapide queant, quandoquidem experientiâ constet similes facultates possidere. NOSTER igitur lapis Bezar Occidentalis insignes facultates obtinet; praesertim in cordis aegritudinibus, in quibus magnam eorum, qui mihi missi fuêre, partem insumsi felicissimo successu, sic ut multi syncope laborantes, eâ sublatâ, à morte liberati sint: propinari autem debet in ipso paroxysmo, aut paulo antè, manè jejuno ventriculo, ex aqua rosaoea, si adsit febris; si absit, ex aqua florum mali aureae, in pulverem tritus ad pondus quatuor granorum singulis vicibus: observavi autem in mulicribus praesentius adferre remedium, quàm viris. In omnis generis venenis nullum praestantius novimus remedium; quoniam eos qui aut venenum hauserunt, aut à virulentis insectis praemorsi fuerant, mirum in modum juvit. Qui aquae stagnantis potu, in qua virulenta animalia versantur, ilicò intumuêre, sumto isto lapide bis aut ter, sanatos conspexi. In pestilentibus febribus saepiùs exhibui; & sanè earum virus extinxit: cujus rei primariam in similibus morbis curam medicus habere debet: nam licet putrefactio prohibeatur, nisi extinguatur virus, inutilis erit cura; nam illud est quod hominem iugulat. Similiter si adsint carnis cum rubore eminentiae, quas Hispani tavardete appellant, quae plerumque hujusmodi febres comitari solent, lapis Bezar Peruanus maximam vim possidet: nam in similibus morbis majorem eorum, quos accepi, partem absumsi, plurimique felici & miro successu curati sunt. Miros autem effectus praebet in melancholicis humoribus, sive universum corpus, sive ejus duntaxat partem, uti caput, occupent, atque in Arabum lepra seu Graecorum elephantiasi: item in scabie, prurigine, erysipelate, & reliquis cutis vitiis praesens adfert remedium, quoniam ad ea sananda peculiarem facultatem habet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
