Latin
CAPVT XI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
tebat anno millesimo &sexcentesimo, quem in Bengala natum esse adscribebat. TIS verò, quem in priore tabella primum locum occupare volui, quinque paenè uncias erat longus, totidem ambitu complectens, unâ parte gibberosus, rugoso &inaequali cortice constans satis crasso, duro, &lignoso, cineracei ex fusco coloris, qui binas nuces, sive veriùs nucleos continuisse videbatur, eosque uncialis longitudinis, quadrifariam seu in quatuor partes dividuos, valde duros, coloris ex fusco subrufi, saporis adstringentis &linguam exsiccantis, post aliquod tamen temporis intervallum non ingrati, sed vires reficientis &sitim sedantis; quo in usu apud indigenas esse, facilè mihi persuaserim: certè &substantiâ, &colore, &sapore plurimum accedere videbatur ad fructum Coles, describendum cap. vi. Libri sequentis.