# Exoticorum libri decem 33-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33-2

tebat anno millesimo & sexcentesimo, quem in Bengala natum esse adscribebat. TIS verò, quem in priore tabella primum locum occupare volui, quinque paenè uncias erat longus, totidem ambitu complectens, unâ parte gibberosus, rugoso & inaequali cortice constans satis crasso, duro, & lignoso, cineracei ex fusco coloris, qui binas nuces, sive veriùs nucleos continuisse videbatur, eosque uncialis longitudinis, quadrifariam seu in quatuor partes dividuos, valde duros, coloris ex fusco subrufi, saporis adstringentis & linguam exsiccantis, post aliquod tamen temporis intervallum non ingrati, sed vires reficientis & sitim sedantis; quo in usu apud indigenas esse, facilè mihi persuaserim: certè & substantiâ, & colore, & sapore plurimum accedere videbatur ad fructum Coles, describendum cap. vi. Libri sequentis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
