Latin
33.5 to 33.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 33.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ER hanc terram demonstrabimus, quantam auctoritatem rebus vilibus &nullius alioqui per se momenti, ceremoniae concilient: nam licet terra de qua agimus magnae sit efficaciae; si tamen adeò vulgaris esset, ut cuilibet eam sumere liceret, dos quam illi mortales ob ejus efficaciam tribuunt, vilesceret, nisi ceremoniis nobilior reddita esset: ita ut non dubitemus, quin, etiam si in aliâ insulae parte similis terrae vena illi quae in Cochino est, inveniatur, Graeci eâ uti nolint, nisi dum eximitur adfuissent Calohieri, &solitas ceremonias adhibuissent: imò etiamsi ex eodem Cochino erutam haberent alio die quàm sexta Augusti, ea uti aut aliis utendam dare nolint, existimantes aliquam efficaciae partem, ex rebus hominum ceremonias celebrantium, vel qui illis adsunt, artificio factis, accedere: atque ejus vim nullius esse momenti putarent, nisi erui conspicerent. Aliis exemplis demonstrabimus, ceremonias &superstitiones eâ quam diximus facultate pollere; &quoniam peregrini ejus rationem nondum intelligunt, exempli gratiâ Iridis radicem proponemus; quae licet abundè in Macedoniae montibus spontè nascatur, &vili in officinis vendatur, eam tamen cuivis colligere non licere creditum est, sed solis castimonia praeditis, &terra unde eruenda erat, tribus antè mensibus mulsa circumfusa, hoc veluti placamento terrae blandientibus. Aliis insuper multis superstitionibus rem peragebant, à Theophrasto descriptis: quam ob causam à veteribus Consecratrix nuncupata est. Idem dici potest de Visco quercino, quod Druides aurea falce demetebant, aliasque ceremonias adhibebant quas Plinius commemorat. Ceremonias in terra sigillata variis modis fuisse adhibitas certum est, illique pro aetatum ratione diversa signa fuisse impressa.