# Exoticorum libri decem 33.8-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 33.8 to 33.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.8

Praecipiunt nonnulli ut aurum cusum vel non cusum in fictilia in quibus ad aegrorum usum cibus coquitur iniiciant, & magnum ex eâ re commodum pollicentur: calor tamen qui cibos excoquit, immutare illud nequit, neque aliud commodum accedit, nisi quòd aurum à sordibus expurgatur: eâdem enim gravitate, quâ fuit injectum educitur, quia tam levis coctio in tali metallo nihil praestare potest. Facultatem tribuere ad cordis palpitationem & animi deliquium, ridiculum est; quin potiùs ab illo cor damno afficeretur, utpote ex sulphure & argento vivo genito, utroque cordi noxio: sic Hippocrates malam judicat aquam per auri venas decurrentem, ob jam dictas causas. Neque video quâ

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
