Latin
CAPVT XXXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 330
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVII. TVNC ex continenti habemus ossiculum caudae peregrini animalis, quod veluti testis quibusdam totum integitur pedum tenus; cujus rei gratiâ Armadillo vocant Hispani, quasi cataphractum aut armatum dicas; Lusitani Encubertado. EST porcelli magnitudine, cui rostrum simile habet, cauda oblonga, &crassa, Lacerti modo. Sub terra vivit, ut Talpa; &terrâ sese sustentare creditur, quòd foris nihil edere conspiciatur. OMNIS facultas consistit in caudae ossiculo, cujus in tenuissimum pulverem redacti pilula, confecta magnitudine capitis aciculae, atque auri indita, dolorem ejus sedare, &tinnitum etiam, cum exigua surditate conjunctum, curare traditur. Certè dolorem sedari frequente experientiâ comprobatum est. ARMADILLO sive TATOV. δi. HVIVS animalis meminit Thevetus lib. Singularium, cap. 54. aitque incolis Tattousvocari, quorum nonnulli porcellos magnitudine aequant, alii minores sunt: &eorum caro tenella est, bonique succi; &Bellonius lib. Observationum 3. cap. 51. Ioannes Stad. Brasilianae Hist. cap. 30. Lerius Americanae hist. cap. 10. MEMINIT item Franciscus Gomara in Mexicana bistoria in hunc modum: Circa Lacunam quae ex flumine Papaloapan oritur Imperio Mexicano, animal invenitur fele non maius, rostro porcelli, pedibus histricis aut erinacei terrestru, cauda oblonga, naturâ munitum duro cortice, &testâ squamatâ veluti loricatum, intra quam se contrahit testudinis terrestris modo. Similis est haec tectura panopliae equorum: sed &cauda, ipsumque caput huiusmodi testis squamatis tecta sunt, auriculis foris eminentibus; eámque ob causam Hispani armatum, aut cataphractum appellant, Indi Aiotochtli, id est, Cuniculum cucurbitae. EIVS etiam descriptionem apud Gesnerum videre licet in Appendice ad Quadrupedum historiam, sed minùs scitè expressam. ALIVD huius animalis genus cap. XV. lib. V. Exoticorum Historiae profero. Sanguis Draconis. CAPVT XXXVIII. TTVLIT ante paucos dies, ex novi orbis continenti, Episcopus Carthaginiensis fructum arboris ex qua manat lacryma illa quam Sanguinem Draconis vocant. EST autem hic fructus admirandus: nam sublatâ quâ integitur pelle, ilicò dracunculus appâret, tanto artificio à natura fabricatus, ut à peritissimo aliquo artifice è marmore sculptus videatur, collo oblongo, ore hiante, spina aculeis horrida, caudâ oblongâ, &pedibus conspicuis.