Latin
CAPVT XL
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 332
Unproofread scanNot analysed yet
Arbot, in qua provenit, vastae magnitudinis, materiaque robustâ &firmâ esse dicitur: folia arbuti obtinere: fructum autem edulem gratique saporis, &temperatum; atque propter adstrictionem, alvi profluvia sistere. Cortex ad alvi profluvia. CAPVT XLII. ROFERT novus orbis praegrandem arborem, foliis cordis effigie, nullo fructu. Ejus Dcortex digiti crassitudine aut amplior, solidus, durus, &ponderosus, tenui candicante pellicula integitur: similis est admodum cortici Guayacan, uti Gentiana amarus, manifestè adstringens, grati tamen seu aromatici cujusdam odoris particeps. MAGNA est apud Indos aestimatione, ut qui eo utantur adversus omnis generis alvi profluvia, hujus pulverem drachmae pondere, aut paulo amplius manè propinantes ex aqua conveniente, aut crasso vino rubro. Ter aut quater id remedium repetitur; observaturque in reliquis victus ratio, quae hujusmodi morbo necessaria est. EIVS corticis fragmento donatus sum ante paucos dies, cujus periculum jam bis feci in alvi profluviis inveteratis magno successu. Arboris Cortex ad Rheumatismos.