# Exoticorum libri decem 332-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/332-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/332-2

CAPVT XLIII. VNTER reliqua ex Peru ad me missa, erat crassus quidam cortex, quem ex vasta arbore ulmo simili cùm amplitudine tùm formâ detractum ferebant, nascique ad ripas fluminis cujusdam vigintiquinque Icucis à Lima distantis: nec alibi in America facilè periri. INCOLAE, capitis defluxionibus, rheumatismis, aut alioqui capitis gravedine laborantes, hujus arboris corticem in tenuissimum pulverem comminuentes, naribus imponunt: humoribus enim insigniter eductis liberantur: atque ita se rem habere, nos ipsi experti sumus. Secundum caloris gradum excedere videtur. Ex variis nostrarum Jndiarum provinciis, multa purgantia medicamenta deferuntur, quorum magnae sunt facultates: de quibus hìc mentionem faciam, ut sint veluti Praefatio quadam in Historiam radicis Mechoacan. Caßia solutiva. CAP. XLIV. NSVLAE Divorum Dominici & loannis de Portu divite, tantâ quantitate nobis transmittunt Cassiam solutivam, ut non modò Hispaniae, sed etiam toti Europae, atque adeò universo orbi sufficiat: nam & in Orientem, unde deferri solebat, plures naves eâ onustae vehuntur, quàm Cantabri ferrum mittunt. QUAE Venetiis ad nos ex India Orientali mitti solebat, cùm immatura collecta esset, temporis diuturnitate & itineris longinquitate ad nos ita corrupta perveniebat, ut parum utilitatis praestaret. Nostra verò ex insulis praedictis, matura est, crassa, plena, ponderosa, medullosa, & adeò recens, ut interdum sexagesimo, postquam collecta est, dic huc perferatur: & quia recens, gratique saporis, non tetri, ut quae ex Oriente deferebatur, faciliùs vires suas exerit. BENIGNE Facultates. BENIGNE purgat, & sine ulla alvi perturbatione, bilem praesertim, deinde pituitam, postea quae in meatibus & intestinis infarcta sunt, evacuat. Temperatos illos efficit, qui ipsâ utuntur: sanguinem purgat. Vtilis in omni morborum genere, sed maximè renum; & urinae, duabus horis ante coenam sumpta. Defluxionibus prodest, duabus à levi coena horis. Quotidianus ejus usus est ad pectoris & laterum vitia, eclegmatis modo. Convenit febrium ardoribus, & sitim exstinguit. Assiduus illius usus ante prandium aut coenam, calculi generationem prohibet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
