# Exoticorum libri decem 333-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/333-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/333-2

CAPVT XLVIII. RANSMITTIT etiam Nova Hispania Pineorum nucleorum genus, quo Indi se Pinei nuclei purgatorii. purgabant: hos imitati sunt plurimi harum regionum. NOSTRIS pineis nucleis similes sunt, nascentes in strobilis magnis, quales sunt Descriptio. Mayzi spicae muticae: molliori putamine, & nigriore quàm nostri, rotundi, intùs albi, pingues, & gustu dulces. BILEM, pituitam, & aquas validissimè purgant: & licet Avellanis mitiores, attamen Facultates. vomitum cient, atque ventrem subducunt. Assi, neque tam valenter, neque cum tantis torsionibus purgant. Dantur in diuturnis morbis, & peculiari quadam facultate crassos humores expellunt. QUINQVE aut sex triti & vino diluti, dantur pro virium robore, praeparato priùs convenientibus Syrupis humore, qui evacuandus est, & observatâ, ut decet, victus ratione. Etenim qui cis utetur, illum observare oportet, quae ab his observari solent, quibus purgans medicamentum propinatum est. CALIDI in tertio, & sicci in secundo; pinguedine tamen quadam praediti; quae siccitatem nonnihil imminuit. Eabae purgatrices.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
