# Exoticorum libri decem 334-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/334-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/334-2

CAPVT XLVII. TOVO orbe primùm invento, insula divi Dominici quoddam genus Avellanae misit, quâ se Indi familiariter purgabant. Postea Hispani necessitate compulsi, illis etiam purgare se coeperunt, non sine vitae discrimine. Colore & formâ nostris Avellanis similes sunt, putamine tenui, coloris spadicei, triangulares, medullâ interiore albâ & dulci; sic ut multi, dulcedine illecti, decepti sint. MEDICORVM vulgus eas Ben magnum vocat (nam Ben est duorum generum) Parvum autem ciceris magnitudine est, & ex eo Itali odoratum illud oleum, quod de Ben nuncupant, conficiunt, quo sibi caesariem & barbam inungunt deliciarum gratiâ. VALIDISSIME pituitam & bilem supernè & infernè purgant. Nonnulli tamen earum vehementiam assatione infringebant. Coli doloribus praesens sunt remedium, flatus discutiunt, & clysteribus injectae, mediocriter evacuant. DOSIS est à dimidia drachma ad drachmam unam: sed assandae sunt. Calidi sunt temperamenti initio tertii gradus, & sicci in secundo. Avellana hac cum plerisque aliis fructibus peregrinis communicata mihi fuit ab illustri viro D. Ioanne de Brancion rei herbaria studiosissimo, nec ullis parcente sumptibus, ut suum hortum omni peregrinarum plantarum genere excultissimum redderet. Caeterùm Avellanam hanc, cuius iconemhic exhibeo, lentus & mollis contegit cortex, partim ex cinereo candicans, partim nigricans: hunc sequitur putamen minùs solidum quàm in vulgaribus Avellanis: id nucleum continet Avellanae magnitudine, candidum, solidum, Avellanae vulgaris aut iligneae glandis sapore, tenui membranâ obductum. Integra nux alterâ parte plana est, & coniunctim binae nascividentur, ut interdum castaneae. De hac Avellana consulendum censeo Ferdinandi Consalvi Oviedi caput IV. libri X. Hist. Indicae. Nuclei pinei cathartici.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
