# Exoticorum libri decem 339.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 339.1 to 339.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/339.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/339.1-2

vescuntur nostri Hispani. Fit verò ex herba ab Indis Tuca nuncupata, quinque aut sex palTucae historia. mos alta, foliis latis & manus humanae modo expansis, atque in septem aut octo lacinias divisis, perpetuò virentibus. Seritur in terra probè culta & in sulcos ducta, fragmentis radicis: fructus Iradicem intelligit) crassus est, glomeruli fili, aut magnorum naporum modo, cortice exteriore fusco, parte verò interiore admodum candida; è qua (cortice ademto) panem conficiunt hac ratione: Repurgatum suo cortice, instrumentis quibusdam (iis quibus mulierculae linum peCacavi conficiendi ratio. ctunt similibus) dente acuto & firmo praeditis, in frustula secant & comminuunt? quod comminutum est, in manticam ex palmae foliis contextam iniiciunt, & pondera quaedam veluti grandes lapides superimponunt, ut suo pondere succum ex fructu exprimantę quo probè expresso, fructus crassior materies amygdalis tritis & expressis similis restat: quae patinae injecta lento igne coquitur, & densatur, subinde illam volvendo uti ova frixa solent: eâ bene densatâ, placenta sit, nummi Hispanici octo regalibus aestimati crassitudine, quam Soli siccandam exponunt. hae placentae illis panis vicem praebent, multum nutriunt, possuntque multo tempore incorruptae conservari: nam navibus, quae inde huc in Hispaniam appellunt, imponuntur panis biscocti vice pro alimento: verùm fauces exasperat ejus Cagavi usus, nisi aquâ aut jusculo maceretur, aut aliis cibis commisceatur, eâ etenim ratione edi potest: at qui siccum comedere vellet, alterâ manu vasculum aquâ plenum perpetuò tenere necesse esset, alioqui minimè deglutire posset. SED mira est expressi succi jam memorati natura: nam si homo aut animal eum bibat, rucae sutcus aut degustet, illico moritur, tamquam praesentissimum aliquod venenum hausisset: at si letalis & salnbris. primùm ferveat, & ad medias decoquatur, deinde refrigerari sinatur, aceti usum praebet non minùs praestantis quàm si ex vino confectum foret; si verò coquatur donec crassitiem adquirat, dulcescit & pro melle est; vide quanti in rebus momenti sit cectio, quandoquidem praesens venenum in salutare alimentum & potum convertit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
