# Exoticorum libri decem 339.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT. LIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/339.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/339.9

*MVLTA F f 3 ogle *MVLTA de Cazabi, ipsáque Vucae planta & Mayzo atque Batatis Oviedus in epitome & Indica Historiae lib. 7. lectu digna adfert. Batatae autem iconem & descriptionem in mea Plantarum Historia dediSED & Gomara Historia generalis cap. 71. ubi provincia S. Marthae dotes describit, similia propemodum de Yuca cum nostro Auctore refert. Vuca, inquit, quae in Cuba, Hayti, & reliquis insulis nascitur, perniciosa est si cruda edatur: in hac verò provincia salubris. Eâ crudâ, aßâ, elixâque vescuntur; & quocunque tandem modo parata grati est saporis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
