# Exoticorum libri decem 34.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 34.1 to 34.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/34.1

gnam aquae & aëris mixtionem habet: solus Ignis mixtionis alterius elementi expers est. Inter ista porrò elementa praestans est Aër, qui in tres partes dividitur: Unam supremam, regioni ignis proximam, quae calida & sicca est, ob ignis vicinitatem, quia ejus qualitatis valde fit particeps, quae clara est, pura, ad quam neque venti, neque nubes perveniunt; atque eam vocant partem aut regionem caelestem: Aliam infernam, aquae & terrae vicinam, quae crassa & turbida est, atque vaporibus plena; sed à Solaribus radiis percussa, calida fit ut suprema: Media aëris regio valde frigida est, cùm sit inter duo ista adeò calida, media, in eâ enim adgregatur frigus, duorum extremorum jam dictorum calorem fugiens. Ceterùm haec media pars, magis aut minùs, frigiditatis particeps est: ea enim quae nobis vicina, minùs frigida est quàm illa quae igni juncta: itaque quò vapores magis subeunt, eò magis condensantur. In hac mediâ aëris regione generantur Nubes, Ros, Gelu, Pluvia, Nix, Grando, Nebulae, & aliae impressiones, quales tonitrum, fulgur, fulgetra & Cometae. Nubes praecipua est materia ex quâ generatur nix, grando & reliquae impressiones jam enumeratae, quae fiunt ex multis vaporibus sublatis ex inferiore ad aëris mediam regionem, ibique junctae, in corpus coeunt & densantur, ob illius loci frigiditatem: propterea Nubes est quasi mater & communis materia omnium impressionum quae in aëre fiunt: sic etiam Nivis veluti genitae in media aëris regione. Nihil enim aliud est nix, nisi vapor frigidus & humidus ad mediam aëris regionem sublatus, in nubis corpore genitus ex temperatâ frigiditate, non adeò vehemente ut illa quae grandinem facit, neque tam miti, ut quae pluviam generat. Itaque talis vapor ante quàm in aquam evadat, congelatur, & cadit comminutus in alba fragmenta, quia frigus magis in illis dominatur, quàm in Pluviâ, teste Galeno libro de Historiâ Philosophicâ, ex auctoritate Anaximenis philosophi. Ex aëre denso, inquit, fiunt Nubes, & ex eodem magis condensato generatur Pluvia: idem si congeletur ob aëris frigiditatem, fit Nix; si magis intendatur frigiditas, fit Grando.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
