Latin
34.5 to 34.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 34.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne quis nisi eorum operâ illam habere queat, severis legibus incolas coërcent; neque fieri etiam posset, ut quispiam (licet viginti operas integrâ nocte adhiberet) ad terrae venam usque pertingat, quin facilè animadvertatur. Qui dum effoditur circumsistunt, singuli in suum usum, ejus pauxillum sumere possunt: at eam divendere non audent. Turcae minùs scrupulosi sunt Graecis &plerisque aliis nationibus: permittunt enim, ut Graeci Christiani suas imprecationes supra terram sigillatam ipsis praesentibus faciant; eósque etiam adjuvant. Porrò si verum est quod seniores insulae nobis narrarunt, ritus ille deligendi certam diem in anno, primùm inductus fuit Venetis imperitantibus Lemno, &reliquis Aegaei maris insulis. Ipse collis non adeò sterilis est, quin triticum satum optimè proveniat. Nullus est incolarum qui de Vulcano quidpiam recitare non norit. Atque quemadmodum in insula Corsula, pueri historiam Delphini recensere sciunt, tanquam si recèns accidisset: sic &in Lemno de Vulcano fabulantur, sed non uno modo: nam alii referunt ipsum equi lapsu crus confregisse, atque eodem loco, terrae vi &efficacia sanitati restitutum fuisse: alii, coxendicem fregisse solum, isticque haerere coactum donec curaretur; quae opinio antiquitatis aliquam scintillam retinet. Nulli sunt homines designati ad terram conservandam, neque ulla murorum vestigia conspiciuntur, quibus ille locus ad faciliorem tutelam septus fuerit, ut olim creditum est. Piscium tizec Piscium ad littus insulae frequentium nomina.