# Exoticorum libri decem 34.8-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 34.8 to 34.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/34.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/34.8

Multa alia commendatione digna de Nive dicenda essent, quae subticeo, de primariâ facultate quam obtinet verba facturus, quâ etiam nunc in usu est per universum orbem: nam illâ refrigeratur potus quo utimur eâ ratione quae nostrae sanitati & gustus voluptati convenit, atque cum majore securitate, quàm cum ullâ aliâ re. Primùm itaque (quandoquidem nivis effectus est refrigerare) quid sit potio refrigerans, & quibus conveniat, cùm in tuendâ sanitate, tum in curandis morbis, dicemus. Potus à necessitate, quae nobis incumbit ad nostri conservationem, originem trahit: nam naturalis appetitus est omni homini innatus ad humidi, quod assiduè deperditur, restaurationem: propterea aquam frigidam & humidam produxit Natura communem omnibus animantibus, ad reparandum illud amissum. Eam ob causam Hippocrates, Galenus, Dioscorides scribunt aquam non modò sine sapore, odore, & colore, limpidam & claram esse debere, sed etiam frigidam, quia NIVE. quia talis aqua humidum amissum restaurat, cibumque diluit, ut faciliùs ad jecur penetret, Calenus. & istîc sanguis fiat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
