Latin
CAPVT LII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 340-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LII. QVM tam multis annis celebrem illam apud Indos plantam, Coca nuncupatam, quam tantâ curâ &diligentiâ serunt atque colunt (nam omnes eam in quotidianos suos Cusus &oblectationes convertunt) videre cuperem, ad me perlata est. EST verò ea ulnae magnitudine, foliis Myrti paulo majoribus (quae veluti aliud folium simili formâ in meditullio delineatum habent) mollibus, dilutiùs virentibus: fructu racematim cohaerente, uti Myrti fructus, rubente quando maturescit, ejusdemque magnitudinis; quando verò plenam maturitatem adeptus est, nigricante: tum verò herbae est messis, quae collecta in canistris aliisque rebus ad exsiccandum reponitur, ut meliùs conservari &in alias partes transferri queat: nam è montibus in alios montes defertur mercimonii gratiâ, proque aliis mercibus commutatur, vestibus, gregibus, sale, &aliis rebus, quia illis pro pecunia est. Reconditur semen in mastiche, atque inde exemtum alibi seritur in terra bene culta, per suos ordines &series, uti apud nos fabae aut pisa. VVLGARIS est ejus usus inter Indos ad multas res, tum ad eas quae ad iter necessariae sunt, tum quae ad voluptatem in suis aedibus serviunt, hoc modo: Conchylia aut ostreorum conchas urunt, &calcis modo comminuunt: folia deinde Cocae dentibus atterentes, subinde pulverem illum conchyliorum ustorum admiscent, &simul quasi fermentant, ut tamen minor sit calcis quàm foliorum quantitas: ex hac massa trochiscos seu orbiculos conficiunt, &siccandos exponunt. Quando iis uti volunt, unum orbiculum in ore sumunt, eumque exsugunt, subinde in ore nunc hac, nunc illac versantes, &quàm diu possunt retinentes: uno absumto alium sumunt, deinde tertium, sic pergentes toto tempore quo iis in longis itineribus conficiendis opus habent, praesertim si per loca eant, ubi nulla aut cibi aut aquae copia est: nam horum orbiculorum sorbitione, famem, sitimque sibi levari, &vires sustentari asserunt. Si duntaxat voluptatis gratiâ uti volunt, solam Cocam mandunt, eamque in ore versant, donec omnis facultas absumpta sit; deinde aliam sumunt. At si inebriari, aut aliquantulum extra se rapi, &veluti mente alienari, Cocae Tabaci folia admiscent, atque simul mandunt &sorbent; eâ ratione extra se feruntur veluti homines ebrii, magnam voluptatem inde capientes. Et profectò res admiratione non caret, conspicere quàm isti Indi oblectentur mente &sensu quasi privari, quandoquidem ejus rei gratiâ Cocam cum Tabaco sumant, aut solum Tabacum, ut antè in hac Historia de Tabaco diximus. *IPSAM Coca historiam aliàs ex Petri Ciecae commentariis de rebus Peruani retulimm in nostris ad caput de Betrae historiae aromatum lib. 1. Annotationibis sive scholius. Sed &Benzo lib. 3. cap. 20. Cocae in hanc sententiam meminit. Peregrè profecturi [de Periianis loquitur) rubro quodam bitumine facum oblinunt, herbamque ore clausam (Cocam ipsi appellant) velut panchrestum quoddam pharmacum circumferunt. Quippe eius praesidio freti, integrum diem nullius nec cibi nec potus egentes iter faciunt. Atque hoc quidem herbae genus, earum terum, quibu mercaturam exercent, praecipuum est. Cacaui. zed b pog Cuguui.