# Exoticorum libri decem 340-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT. LIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/340-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/340-3

Radice seritur, non semine: digeruntur certâ serie terrae tumuli, deinde ipsius stirpis caules, qui solidi, craßi, nodosi, cinereique coloru sunt palmitum modo praeciduntur, & singuli in singulis tumulis ita reconduntur, ut dimidia pars supra terram extet: ubi comprehenderunt, cubitali altitudine excrescunt; folia habent viridia, canabinis similia: summâ verò tellure, in radices Galicianis napis similes convertuntur. Operosa est eius satio & cultura, attamen certa, quandoquidem fructus in radice consistit. Annuo spatio maturitatem consequitur: praestantior tamen redditur si biennio sub terra lateat. Piper. CAP. LIV. OrO Continentis tractu in quo Nata, Carthago, & etiam in Novo regno, magnus est usus Piperis cujusdam oblongi, quod majori acrimonia praeditum est Orientali, magisque aromaticum, & jucundiore odore spirat, quàm Axi seu Capsicum; quinetiam praefertur Piperi nigro, cùm saporis, tùm suavitatis causâ. ALTAE cujusdam plantae fructus est oblongus, crassitudine quidem funiculi Getee eig at dimidii pedis longitudine, constans veluti multis granulis, circa pediculum oblongum continuo & conjuncto ordine dispositis, seminis plantaginis modo; quibus ademptis, pediculus nudus conspicitur. Recens viridis est, sole maturescit & nigrescit. Calidum est tertio gradu. NEC praetermittendum est Piper ex Indiis nostris missum, quandoquidem non modò in medicum usum receptum est, sed planta est excellentissima, & toti Hispaniae notissima: nam nullus est hortus, in quo non seratur ob fructus pulchritudinem. Vidi aliquando in hac urbe plantam ad arboris altitudinem excrescentem.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
