Latin
CAPSICVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 340-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPSICVM. CAPSICVM BRASILIANVM. Capsici histiFOLIO est viridi, ocymo latifolio simili, flore albo, ex quo pullulat fructus diversae ria. formae, oblongus, rotundus, Melopeponis formâ, aut cerasiorum; sed immaturus viridis est, maturus verò colore rubro gratissimo. PARTICVLATIM concisum, &jusculo maceratum, meliorem saporem eduliis conciliat, quàm Piper vulgare: ideoque ejus usus est in omnibus in quibus aromata ex Maluccis insulis &Calecutio delata commendantur; in eo solùm differens, quòd illa multis aureis emuntur, hoc sola satione adquiritur: nam in una planta colliguntur aromata in totius anni usum, minore dispendio, &majore commodo.