# Exoticorum libri decem 340-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPSICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/340-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/340-4

CAPSICVM. CAPSICVM BRASILIANVM. Capsici histiFOLIO est viridi, ocymo latifolio simili, flore albo, ex quo pullulat fructus diversae ria. formae, oblongus, rotundus, Melopeponis formâ, aut cerasiorum; sed immaturus viridis est, maturus verò colore rubro gratissimo. PARTICVLATIM concisum, & jusculo maceratum, meliorem saporem eduliis conciliat, quàm Piper vulgare: ideoque ejus usus est in omnibus in quibus aromata ex Maluccis insulis & Calecutio delata commendantur; in eo solùm differens, quòd illa multis aureis emuntur, hoc sola satione adquiritur: nam in una planta colliguntur aromata in totius anni usum, minore dispendio, & majore commodo.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
