# Exoticorum libri decem 342

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/342

Ejus pauxillum me praesente dissolvit aquae rosaceae stillatitio liquore, & eo faciem filii illivit: postridie rosaceo liquore tepido faciem illius abluit: quae adeò integra & sana reddita est, atque si erysipelate non laborasset. CONFECTAM verò referebat hanc placentam è lumbricis, quos Indi terra eximentes, Mayzi foliis pascunt, deinde jam pingues fictili coquunt, eos despumando: colatos rursus decoquunt, donec ad unguenti consistentiam aut etiam densiorem reduxerint. Pacal.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
