# Exoticorum libri decem 345-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/345-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/345-2

(si calor absit) alioqui ex aqua, haemorrhoides abluuntur, deinde blandè siccantur, postmodum ejusdem plantae pulvere insperguntur. DOLORES ex frigore & flatibus ortos, in quacunque corporis parte sedat, si locus resinâ priùs inunctus, tenuissimo hujus pulvere inspergatur, & pannus lineus superimponatur: nam ilicò adhaerebit Cerati modo, nec inde amovebitur, nisi dolore mitigato. EIVS pulvis levibus vulneribus impositus, praesertim inguinum, ea mundat, & ad cicatricem perducit. Ficus Peruana. CAP. LXII. X Hispania ficus arbores in Peruanas provincias delatae sunt, ubi adeò feliciter creverunt, ut nunc maxima istic illarum sit copia, quae plurimos eosdemque optimos Efructus gestant. PORRò in eodem regno insecta quaedam reperiuntur araneae appellata, eo quòd, ubi- Aranea Pocumque fuerint, sua retia texant Hispanicarum aranearum modo. Magna sunt ea in- ruana secta, malum aureum amplitudine aequantia, adeò virulenta ut eorum ictus jugulent, nisi efficaci remedio succurtatur: nam si diutiùs differatur, & subeat virus ad cor, praesens mors consequitur, nec ulla remedia prosunt: miram autem in sicu utilitatem experti sunt, si, quotquot icti fuerint, statim ad eam confugiant, & lac ex ficus foliis manans, bis aut ter in Folorum siem lactis utilitas. vulnus instillent: nam venenum ex ictu in vulnere relictum omnino extinguitur, tollunturque dolores & symptomata succedentia, solo vulnere relicto; quod cùm sit exiguum, facilè curatur: diu tamen apertum conservare solent: Atque ut praesens semper adesset hoc remedium, voluit Deus ut ficus nunquam istic folia deponerent, sed perpetuò virerent. * An Phalangii genus insecti valdè perniciosi? Strobilus seu Nux Pinea.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
