# Exoticorum libri decem 347-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/347-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/347-3

CAPVT LXVIII. VNSIGNIS est haec planta: & licetjam mihi sit missum illius semen; aliquot tamen an-Hieba sen flos solis. ni sunt, quòd herbam apud nos aluerimus. PLANTA est extremae magnitudinis, nam duabus lanceis altiorem eam vidi: nec minùs admiratione dignus est ejus flos, quandoquidem magnitudine & elegantiâ resiquos quos unquam viderim flores superat: nam lance amplior est. variisque in medio coloribus est insignitus: perticis opus habet quae eam sustineant dum crescit, alioqui caduca est: ejus semen melopeponum semina refert, pauloque majus est: perpetuò ad Solem sese obvertit hic flos, eamque ob causam ab ipso nomen adquisivit: multi tamen alii flores atque plantae Soli se etiam obvertunt. Hortos exornare mihi videtur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
