# Exoticorum libri decem 347

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/347

i oßiculum intus continet globulo bombardario aequale, rotundum, nigrum; at si solis radii opponatur, subrufum, quod semen exiguum & amarum habet. Ex his oßiculis perforatis fiunt supradicta corollae, non inelegantiores quàm si ex ebeno confecta essent; imò in praestant, quòd leviores sint, & minùs fragiles. Fructu integro cum aqua calida panni expurgantur perinde atque sapone: at si quis frequentiùs eo utatur, pannos urit & corrumpit: semel duntaxat neceßitatis causa eluisse sufficiat. pulpa oßiculum ambiens ea est quae saponis vicem praebet. Huius etiam memini in Exoticorum libro 11. Granadilla.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
