Latin
349.5 to 349.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 349.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannis de Quintana duenas, primarii civis famulus, vomitu rejecit, me praesente, magnum tenuium &spadiceorum capillorum glomum, adservabatque in papyro involutos plures alios quos binis horis antè evomuerat: quibus rejectis, nulla ampliùs molestiâ torquebatur, nisi eâ quam vehemens vomitus induxerat. loannes Langius Medicus Germanus, vir doctissimus, refert mulierem se vidisse plurimùm de ventriculi dolore conquerentem, rejectis multis vitri &murrhinorum vasorum fragmentis, atque piscium spinis, sanitatem esse adsequutam. Aliud simile exemplum refert Benivenius libro de Morbis mirandis. Sed quod majotem mihi admirationem parit, est: Agricolam, gravissimis ventris doloribus afflictum, cùm nullis medicamentis mitigari dolor posset, sibi cultro guttur praecidisse: ejus deinde cadaver cùm secuissent &aperuissent, inventam in ventre fuisse magnam similium capillorum, quales superiorem vomitu rejecisse dixi, quantitatem, &ferrea fragmenta. HAS ego res daemonis praestigiis tribuo: nam ad naturalium classem referri minimè possunt. SIMILE quoddam nec minùs mirum exemplum mihi referebat Franciscus à Zinnig, Ser““ Principis Matthiae Archiducis Austriae, &c. pharmacopoeus cùm in sua arte peritißimus tùm diligentißimus.