# Exoticorum libri decem 349.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 349.5 to 349.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/349.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/349.5

Ioannis de Quintana duenas, primarii civis famulus, vomitu rejecit, me praesente, magnum tenuium & spadiceorum capillorum glomum, adservabatque in papyro involutos plures alios quos binis horis antè evomuerat: quibus rejectis, nulla ampliùs molestiâ torquebatur, nisi eâ quam vehemens vomitus induxerat. loannes Langius Medicus Germanus, vir doctissimus, refert mulierem se vidisse plurimùm de ventriculi dolore conquerentem, rejectis multis vitri & murrhinorum vasorum fragmentis, atque piscium spinis, sanitatem esse adsequutam. Aliud simile exemplum refert Benivenius libro de Morbis mirandis. Sed quod majotem mihi admirationem parit, est: Agricolam, gravissimis ventris doloribus afflictum, cùm nullis medicamentis mitigari dolor posset, sibi cultro guttur praecidisse: ejus deinde cadaver cùm secuissent & aperuissent, inventam in ventre fuisse magnam similium capillorum, quales superiorem vomitu rejecisse dixi, quantitatem, & ferrea fragmenta. HAS ego res daemonis praestigiis tribuo: nam ad naturalium classem referri minimè possunt. SIMILE quoddam nec minùs mirum exemplum mihi referebat Franciscus à Zinnig, Ser““ Principis Matthiae Archiducis Austriae, &c. pharmacopoeus cùm in sua arte peritißimus tùm diligentißimus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
