Latin
CAPVT XXXI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXI. VNTEREA dum per Insulam iter facio, negocium quibusdam incolis dedi ut omnia serpentum qui in insula reperiuntur, genera viva caperent, quorum diligentem sectionem &anatomen feci. Et quoniam vernacula istîc nomina obtinent, ea subsequente ordine descripsimus, Cenchriti, Laphiati, Ochendra, Sagittari, Tephliti, vel Tephlini, Nerophidia: quae omnes appellationes, licet vulgares sint, antiquas tamen nonnihil resipiunt. Nam Cenchriti, Veterum Cenchris est, cujus iconem ad vivum expressam, hîc subiicere libuit. Laphiati, illorum est Elaphis. Ochendra nihil aliud est quàm Echis aut Echidna, quae tamen non est legitima vipera. Amphisbaena vetustum nomen retinet. Sagittari veterum est laculus. Andri tamen &Pari incolae in hujus serpentis appellatione non conveniunt: nam laculus maculis nigris oculi picturam affabrè referentibus, in dorso insignitus est, uti Torpedinis piscis dorsum, quam Plinius Oculatam nuncupavit, ad Melanuri differentiam. Tephliti, vel Tephlini convenit nomine cum veterum Typhlino. At omnium icones &historias libro de Serpentum natura exhibemus. Phalangia Lemni, unius solùm sunt coloris; eam ob causam à Cretensibus &Zacynthinis discrepant.