Latin
35.1 to 35.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 35.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ALTER, ejusdem erat longitudinis, minùs tamen crassus, infernâ parte planus, supernâ in gibbum assurgens, infimâ parte quâ pediculo adhaeserat, latior quàm extimâ, quae in obtusum mucronem desiisse videbatur: membrana autem dura &splendens, spadiceique coloris, fuscum corticem tegebat, continentem nucleum sive pulpam quandam cineracei ex albo coloris, quae ore aliquantulum retenta; in farinaceam materiam resolvebatur quadam acrimoniâ praeditam. TERTIVS, Mespilo setanio non erat valde absimilis, ejusdemque paenè magnitudinis, capite tamen non plano, ut illud, sed in angustum contracto; vetustate rugas contraxerat; &satis fragili cortice constabat, fusco, nullius fere saporis, qui tamen ore retentus, nonnihil adstrictionis cum pauca acrimonia conjuncta possidere videbatur: quina introrsum ossicula mespili instar continebat, sed majora, &non rugosa ut illa, verùm valdè laevia &splendentia, spadiceique coloris, &nucleum continentia. QVARTVS, illo minor &ferè orbicularis formae uncialis magnitudinis, laevis, fusci coloris, brevi quidem subnixus pediculo, sed cortice satis duro, tametsi non valde crasso praeditus, qui apertus (nam in binas partes dividi posse ex signis apparebat) quatuor grana nigra continere deprehendebatur semunciam lata &longa, cordis humani formam quodammodo referentia, sed magis plana, binis duris membranis, ut in nucc juglande, illa separantibus. PRIMVS in hac tabella à Gareto acceptorum expressus fructus, sive, ut veriùs dicam, fructus ossiculum (terna enim aut quaterna simul conjunctim nata fuisse videbantur alio quodam fructu inclusa) binas uncias longum erat, totidem latum, mediâ parte tumente &sese attollente planis &compressis lateribus; quae fidem faciebant, bina ad minimum alia adjuncta fuisse, cortice non valdè duro praeditum, externâ parte rugosum &scabrum, cineraceique coloris, internâ autem laeve &candidum: magnum nucleum continens prorsus implentem corticem, solidum quidem, non tamen durum, tenui membranâ tectum: ipsa autem interna materia sive pulpa, nucis unguentariae paenè odorem habebat, sed acriusculum saporem, an ob vetustatem, ignoro.