# Exoticorum libri decem 35.1-2-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 35.1 to 35.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/35.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/35.1-2

Galenus inquit aquae non infimam dotem esse, ut frigida sit, plures enim adfert commoditates quàm calida. Avicenna, ad ejus sententiam accedens, lib. seAvicenna. cundo de aquâ agens, frigidam valde commendat; sic enim scribit: Certum est aquam frigidam non modò ventriculum roborare, sed etiam convenire iis quibus lubrica est alvus & qui defluxionibus sunt obnoxii, quibus vis etiam defluxionibus, & morbis à defluxione prognatis. Quibus nos docet Avicenna, quàm commodus sit aquae frigidae usus iis, qui defluxiones in ventriculum illabentes patiuntur, praecipuè si ab humoribus calidis originem habeant: videmus enim eos qui ab humoribus biliosis laborant, curari, si magnum aquae frigidae haustum sumant; atque alios ventriculi doloribus & cruciatibus vexatos, solo frigiGalenus. dissimae aquae haustu liberatos. Galenus septimo methodi, Observastis, inquit, ut uno die, imò unâ horâ, haustu aquae frigidae multos aegros & imbecilli ventriculo praeditos sanaverimus, eorumque nonnullos, non modò cum aquâ fontanâ frigidâ, sed etiam cum aquâ nive Cornelius refrigeratâ, ut moris est Romae. Cornelius Celsus libro primo, eos qui imbecilli sunt stoCelsus. macho, à sumpto cibo haustum aquae frigidissimae bibere jubet. Idem in alvi profluviis biliosis, aquam frigidissimam praescribit: & in calidorum humorum defluxionibus, ad eas sistendum utitur. Avicenna loco suprà memorato ait, Aqua frigida confortat omnes virtuAvicenua. tes in operationibus suis, scilicet digestivam, attractivam, retentivam & expulsivam: itaque singulas explicando, nobis demonstrat, quantum omnes has virtutes roboret aqua frigida, ut faciliùs suis muniis fungantur. Idem Avicenna Secunda Primi de Aqua agens, scribit: Aqua temperatae quantitatis frigida, sanis melior est, omnibus aquis; nam appetitum excitat, stomachumque fortem efficit: & paullo post: Quae verò non fuerit frigida, digestionem corrumpit, cibum natare facit, neque illico extinguit sitim, hydropisim generat, quia primam concoctionem corrumpit, & suo calore corpus absumit. Idem confirmat Tertia Primi: Aqua frigida, inquit, iis qui temperatae naturae sunt, convenit: nam calida ventriculum debilitat. Isac, Aliabas, Rasis, eadem cum Avicenna scribunt; quae, ne sim prolixus, prae Isaac. Aliabas. tereo. Vnum requirit Avicenna Tertia Primi, ut, qui valde frigidam potare velit, aliquem Rasis. cibum primùm ingerat; & addit, affatim vel magno haustu non esse bibendum, sed sensim Avicenna. ex quo bina commoda consequuntur, quia quod bibitur magis sapidum est, & naturalem Sensim frigidam bibendam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
