# Exoticorum libri decem 350

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/350

Lucas Parel eiusdem Principu coquus, qui primùm apud D. Mariam Hungariae reginam, deinde apud Margaretam Parmensem ducem in simili ministerio fuerat, singulis interdum annis, nonnunquam semestribus vel trimestrilus intervallis, per anum eiicere solebat tenuem quandam lentamque materiam, angustae teniae instar oblongam, candidam & crispam, non eam quidem continuam & integram, sed quam per fragmenta sex, duodecim, atque etiam quindecim ulnas longa eximere cogitur: solet verò ante ea symptomata, plerunque gravem in pectore sub dextra mamilla dolorem perpeti: quem ut levet, aggregativu catapotiis corpus purgat, camque quam dixi, materiam externit; tum demum morbo liberatur. Is verò, quoniam plerumque tantâ capitis gravedine afficitur, ut domo egredi aut quoquam prodire nequeat, ex quorundam consilio verbenae radicem collo appensam gestat. SIMILE etiam exemplum ante multos annos accidere memini lureconsulto N Vilerten celebri apud Antverpianos causarum patrono, qui certis anni temporibus materiam in multos veluti mullebrium capillorum glomos congestam per alvum excernere solebat, quâ reiectâ meliùs habebat: nam aliequi macilentus pallensque semper cùm esset, adversâ valetudine ante ista symptomata plerumque corripiebatur. Herba mortem aut vitam in morbis praenuncians.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
