# Exoticorum libri decem 351.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 351.1 to 351.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/351.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/351.1

CAPVT LXXV. TON dubium est, Clarissime Doctor, quin novum videbitur, me virum illiteratum, semperque militiam in his regionibus secutum, ad te scribere de iis quae ad facultatem vestram pertinent. Verùm animi mei erga eruditos viros propensio (in quorum numero te censeo, cùm ex libri tui lectione, quem de Medicamentis in his regionibus nascentibus eorumque facultatibus evulgasti, tum ob laudem quam eo libro hîc consecutus es) fecit ut etiam ignotus has ad te dederim. Etenim satis commendare non possim utilitatem quam hîc attulit tuus iste liber, cùm ex illo rationem consecuti simus, qua medicamentis utendum sit, ex quibus sine methodo antè usurpatis, nullum auxilium percipiebamus: nunc verò ex tui libri lectione, plerique à morbis, qui deplorati videbantur, liberati sunt. IAM sunt plures quàm viginti octo anni, quòd militiam sequens, per has Indias peregrinor, in quibus non solùm quae à te descripta sunt, nascuntur, sed etiam pleraque alia, quorum fama nondum ad vos pervenit, ob Medicorum huc à vobis commeantium magna ex parte negligentiam & inscitiam, quibus publica utilitas (quam tamen summam praestare possent) curae non est, sed ut quaestui dumtaxat serviant. FORMAM animalis, ex quo lapis Bezar extrahitur, in tuo libro describis. Eâ diligenAnimal lapidem Bezar tiùs perpensâ, animalium genus quoddam in istis montibus frequens invenimus, valde gignens. simile iis hircis (nisi quòd cornibus orbum est) quos in Orientali India reperiri tradis. Ruf sunt coloris magna ex parte, & herbas salutiferas depascuntur (quarum magna est copia in montibus ubi ista animalia degunt) ita fugacia, ut solo tormentorum ferreorum ictu adsequi possimus. DECIMA quinta Iunii hujus anni M. D. LXVIII. ego cum aliquot amicis ad venationem profecti sumus in hujus regionis montes, in eam quinque dies insumpsimus, & ali quot ex iis, quae dixi, animalibus confecimus; cumque eorum causa venationem suscepissemus, librum tuum contuleramus. APERTO itaque maximo & provectioris aetatis animali, neque in ventriculo; neque in alia parte corporis lapides invenimus; quo factum est, ut Indicis animalibus similia non esse putaremus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
