# Exoticorum libri decem 351.6-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 351.6 to 351.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/351.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/351.6

Percontati Indi, quos, ut nobis inservirent, deduxeramus, qua corporis parte lapides haec animalia haberent, se quidquam de lapidibus scire negabant (ut sunt nobis infestissimi, nec sua secreta nobis innotescere vellent) Indus tamen puer, decem aut duodecim annos natus, cùm videret nos tantopere id scire cupere, in animali receptaculum quoddam & veluti marsupium nobis ostendit, in quod depastas herbas recipiunt, donec cas postea ruminatas in ventriculum traiiciant. Ibi puerum illicò interficere voluerunt Indi, quòd nobis id indicasset; cundem tamen postea, nobis in venatione occupatis, interceperunt, &, ut intelleximus, sacrificarunt. Indi hos lapides magno habent in pretio, & in Idolorum suorum delubris, quae Guacas vocant, cum aliis quibusque pretiosissimis offerre Guacai. solent, veluti auro, argento, gemmis, monilibus, animalibus, & pueris. ILLVD autem admiratione non caret, hoc animal per totas has Indias non reperiri, Animal Bepraeterquam in montibus istis Regni Pertiani. Nam ego omnia Mexicana regna, omnes zaares lapides gignens in soPertianas provincias & regna, provincias & insulas Maranon, Floridam, & multas praeterlis Peruanis ea Occidentalium Indiarum regiones peragraui; attamen nusquam haec animalia con montibus. spexi, quàm in solis hujus regni Peru montibus. EGo quâ potui diligentiâ ab Indis amicis de horum lapidum facultatibus inquirens, intrò Facultates. sumptos, aut foris impositos, mirificè venenis & toxicis resistere intellexi, cordis affectibus auxiliari, tineas ventris expellere, & eorum pulverem vulneribus sagittarum toxico illitarum utilissimè inspergi. In summa, hunc lapidem alexipharmacum esse perniciosissimi illius toxici quo sagittas suas illinunt, ad sese mutuo conficiendos, atque etiam nos Hispanos, quorum plerique post vehementes cruciatus & furores mortui sunt, nullum auxilium invenientes: tametsi in sublimato vulneribus insperso nonnulli levamen senserint: verùm si toxico recenti illitae sagittae sint, praesentaneam perniciem adferunt, nec sublimatum prodest. Ex animalis igitur, quod primùm secuimus, bursula, novem lapides exemimus, qui Naturae beneficio istic creati videntur ex salutiferarum illarum herbarum succo, quae in bursulam illam congeruntur. Secuimus & alia hujus generis animalia, quae confeceramus, in quibus omnibus lapides invenimus, plures aut pauciores, pro animalium aetateOBSERVANDVM autem est, sola quae pascuntur in montibus animalia, lapides istos praestanPhaseolus Periianus. Planta gramini similis. Molle, cuius antè mentionem feci, describere videtur. Fructus vlcerarius. Planta sanguineos sudores excitans. Arbor venereos stimulos demans. praestantes generare: nam quae in planis pabulum sumunt, ut herbas minùs salubres depascuntur; sic etiam lapides eorum, tametsi utiles, iis viribus non pollent, quibus ii praediti, qui ab animalibus in montanis degentibus eximuntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
