# Exoticorum libri decem 352.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 352.1 to 352.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/352.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/352.1

COEPIMVS iis uti eo ordine quem in tuo libro docuisti, & adversus eosdem etiam morbos, in quibus sanandis mirabiles eorum effectus experti sumus, quos longum esset recensere. Quae omnia tibi accepta referre debent non modò Hispani, sed etiam universus orbis. Quantum ad me attinet, ut aliquam animi gratitudinem ostendam pro benneficio accepto, operâ loannis Antonii Corci, divitis mercatoris, duodecim ex iis lapidibus mitto: si eò pervenerint, eos in multis morbis experiri licebit. Ejusdem operâ an illos acceperis mihi significare poteris, & ea, quae voles in tuam gratiam faciam, imperare, quoniam tui sum observantissimus. NVNC capsulam accipies in quaPhascoli genus invenies, quod Martii initio tantummodo serendum erit, ne frigore laedatur. Planta est fabae similis, minor tamen, fructum in siliquis ferens. Seni hujusmodi fructus (fabas virides sapiunt) cum sale manducati, validè bilem, mediocriter pituitam, & sine molestia hydropicorum aquas evacuant: eosdem effectus praebent sicci triti, & ex vino sumpti: sed cibum paratum habere convenit; quia si validiùs, quàm necesse sit, purgent, cibo sumpto earum vehementia ilicò infringetur. Ex Hispaniis missum fuit Imp. Maximiliano II. felicißimae memoria, anno antequam nobis adimeretur, Phaeseoli genus, colore Macounae simili, sed planiore longioreque formâ, & hilo non admodum magno. Huic nomen adscriptum erat Haba de India, id est, Faba Indica, cuius mentionem facitbam in xi. fructu cap. XXX. lib. 11. Exotic. fortè id erit quod hoc loco ab Auctore describitur. PLANTAM etiam quandam hîc in planis nascentem graminis modo, magnis facultatibus praeditam: siquidem ejus decoctum gargarisatum, rheumatismis, gutturis phlegnionibus, aliisque vitiis auxilio est: manducata, multam pituitam educit, ideoque morbis superioribus, & capitis doloribus utilis. Denominationem à me sumpsit haec planta, quòd mihi familiaris ejus usus sit, & aliis, ut utantur, consulam: cujus facultates me docuit quidam Indus in stirpium cognitione admodum versatus. FRVCTVM item arboris cujusdam, quae solummodo in hac provincia nascitur; Ilicis magnitudine, cortice Cerri aegilopis simili, foliis fraxini. Magnis viribus pollet: nam corticis ejus pulvis vulneribus inspersus, ea mundat, deinde carnem generat, & perfectè curat. Dentes eodem pulvere fricati stabiliuntur, gingivae abscedentes sanantur. Foliorum decocto intincti panni, & calidi vulnetibus, aut pulveri corticis illis insperso impositi, curationem eorum accelerant, & humorum eò defluxum prohibent. Ex ea manat liquor odoratus, quem etiam fructui adjunxi, suffitibus idoneus ad multos capitis morbos, & conficiendis emplastris utilis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
