Latin
353.1 to 353.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 353.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
SIMPLIC. MEDIC. TVMORES in pedibus &cruribus ex frigidis humoribus orti hîc curantur herba C dam Centella nuncupata: siquidem ea trita, tumoribusque imposita, ilico pustulas excitat è quibus multus humor effluit, donec tumor omnino resolvatur. Saepiùs istas evacuatio nes inter Indos fieri, &nonnullos Hispanos eis uti vidi. ANNO M. D. LVIII. in urbe D. Iacobi, quae est in provincia Chile, quidam Indi captivi suras sibi amputârunt, &eas assas, prae fame, ederunt, &(quod mirabile dictu) cujusdam plantae folia vulneribus imponentes, ilicò sanguinem sistebant, non sine maxima omnium admiratione, praesente etiam Dn. Garcia de MendozaHERBAE &arbores Hispanicis similes, admodum paucae hîc inveniuntur, quia solum eas non alit. In Hispania Nova (cùm primùm in nostram potestatem redacta est) multae arbores &plantae Castellanis similes inventae sunt, tum etiam aves &quadrupedes. INVENIVNTVR hîc colubri humanâ magnitudine, nullâ feritate metuendi, nec cuiquam nocentes. Aranei, mali citrii magnitudine, admodum virulenti. Puffones pluit Hispanicis non minores, quos Indiassatos edunt, ut &plerasque alias immunditias PROXIMIS huic continenti insulis, tam multi, tantique vultures inveniuntur, ut pecudes devorent, ob custodum, qui Aethiopes sunt plerumque, negligentiam. UNA verò res me in admirationem rapit; vaccas in montibus educatas, si in plana deducantur, omnes emori. Est mihi amicus qui trecentas vaccas in plana traduxerat: illae aliquanto tempore nihil depascentes paulatim defecerunt, ut ne una quidem intra mensem ei viva relicta sit: omnes autem trementes &tabescentes moriebantur. Adferebant nonnulli causam naturalem, cùm in montibus frigidissimis, ubi singulis diebus pluit, educatae essent, calorem illum planitiei, in quam nullae unquam pluviae decidunt, ferre non potuisse, &mutatione illâ subitâ ab extremo frigore, in extremum calorem, mortuas esse Etenim consideratione dignum est, quòd in planitie illa, quae octo dumtaxat miliaribus ad montes usque patet, in longitudinem verò plus mille miliaribus porrigitur, numquam pluerit; in montibus autem illis vicinis pluat quotidie.