# Exoticorum libri decem 353.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 353.5 to 353.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/353.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/353.5

SVPERIORE Octobri venit ad nos affinis meus Alphonsus Garcias, strennuus miles qui se verum Alexipharmacum invenisse ait adversus perniciosum illud toxicum quo Cannibales in bello & venationibus utuntur (sola enim ferinâ & humanâ victitant,) deguntque à Charcas ad Chile usque Periianas provincias. EST verò ea planta, ut ait, foliis latis, plantagini Hispanicae haud absimilibus, quae trita & vulneribus imposita, venenum extinguit, & à symptomatis illis liberat quae toxicum ge nerare solet. Pro magno thesauro aestimant Hispani, eam plantam se invenisse; quoniam illius praesidio tuti, hostes suos Indos minùs metuent, illis dumtaxat formidabiles toxici illius praesentaneam mortem adferentis causâ: infinitos siquidem Hispanos trucidarunt; quos tamen esui aptos negant; & duriore carne esse, nisi trucidati, tres aut quatuor dies priùs macerentur. NASCITVR autem eâdem regione, ubi fit toxicum, & (tametsi credam aliis etiam locis inveniri) voluit Deus eo loco remedium patefacere, unde pernicies adfertur. [Meminit etiam Gomara historiae generalis cap. 71. herba cuiusdam Indis nota, cuius radicu succus alexipharmacum sit possilentis & perniciosi illius toxici quo ipsi sagittas illinunt. HAEC omnia eo scripsi, ut consideres apud te, quàm multae plantae his similes in nostris Indiis nascantur, quae nobis ignotae sunt, quoniam Indi neque eas, neque earum facultates nobis patefacere volunt, etiamsi nos morientes videant, aut in carcerem coniiciantur: quòd si quaedam ex praedictis, & aliae nonnullae nobis innotuerunt, ab Indicis mulieribus eas edocti sumus, quae Hispanis, libidinis gratiâ, sese commiscentes, omnia quae sciunt aperiunt. VERVM prolixior esse nolo, quòd ignorem an haec epistola ad te perventura sit: quam si pervenisse intellexero, prolixiores dabo de facultatibus aliarum plantarum, & animalium, & de aliis rebus hîc nascentibus, quae tibi delectationem adferent, quandoquidem harum rerum es adeò studiosus. E Lima in Peru, ad XXVI. Decembris, M. D. LXVIII. Tui stadiosißimus

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
