Latin
CAP. LXXVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 354-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXVI. IRVM &jucundum spectaculum est, terrae varios colores eodem agro nascentes in Peruianis provinciis intueri: quoniam procul aspicientibus appârent terrae vaAriorum colorum venae, contiguae quasi &continuò invicem subsequentes, nunc virides, nunc caeruleae, jam luteae, jam albae, jam nigrae, jam rubrae, jam alterius coloris, sic ut panni variis coloribus tincti, &Soli, ut exsiccentur, expositi videantur. Omnes autem istae venae, terrae varii generis fodinas praebent. De nigra illud affirmare possum, ejus paululum mihi ad conficiendum atramentum missum in aquam aut vinum conjectum optimi atramenti vicem praebuisse; &quoniam nonnihil caerulei admixtum habebat, magnam gratiam atramento addidisse. Rubra praestantissima &ditissima est fodina, ex qua argentum vivum tantâ quantitate elicitur, ut eo integrae naves onustae in Novam Hispaniam pretio inaestimabili devehantur. INDIS usui duntaxat erant, ut eas certis liquoribus &resinis admiscerent, quibus sibi corpus pingerent: quod in bellum prodeuntes facere solent, ut elegantiores &ferociores etiam appareant. Paulatim in illis provinciis dites metallicae fodinae &rerum similium deteguntur: imò jam recèns cretaceum montem, &aluminis sulphurisque fodinas invenerunt. FRANCISCVS Gemara historia generalis cap. 194. horum variorum terrae colorum etiam meminit: sis etiam Augustinus Carate cap. 8. lib. 1. Periiana hist. At Petrus de Cieca sub finem cap. 114. prima partis Chronici Periani auctor est, in prorincia Popayan terram inveniri, qua admixtis cuiusdam arboris soliis nigerrimo colore inficit. Cancri Peruani. CAP. LXXVII. TOBILIS quidam vit ex Continenti rediens mihi affirmavit post diuturnas febres continuas istic in phthisim incidisse: at postquam ex quorundam consilio ad parvas quasdam inter Divitem Portum &Margaretam insulas ablegatus fuisset, in quibus plurimi nascuntur omnium optimi cancri (solis enim ovis quae illîc columbae ponunt, &earum recèns exclusis pullis vescuntur) quos duntaxat coctos ederet, post aliquantulum temporis quo istâ victus ratione usus fuisset, optimè convaluisse: tametsi antè nihil illi psittacorum esus, qui ad hunc morbum commendantur, profuisset. Cancros porrò phthisicis valdè utiles esse Avenzoar asserit, non manifestâ aliquâ qualitate, sed propriâ quadam &abditâ causâ. FINIS. I. . A