# Exoticorum libri decem 354

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PETRVS DE OSMA & XARAYZEIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/354

colorum varietas Terra nigra conficiendo atramento idonea. Rubra terra argentu vivum continens. Cancri Peruani phthisicus utiies. militaret in exercitu Antonii & Cleopatrae, quocunque tamen perveniebat, plantas, arbores, animalia, fodinas, & alia praeterea naturae miracula inquirebat, ex quibus sex illos libros, qui toto orbe celebrantur, composuit, ut majorem laudem scribendo sit consecutus, quàm si bellicâ virtute multas urbes sub imperium suum subegisset. Itaque multum huic viro debeo, cùm propter eam quam de me concepit opinionem, tum eorum quae ad me misit gratiâ, mihi certe gratissima. Illi scribam, ut nobis plura ex ea regione mittat. PLANTARVM, quas ad me misit, facultates experiemur, & semina suo tempore seremus. Lapides Bezaares, ab Orientalibus mihi differre videntur: nam in superficie sunt perpoliti, & coloris ex cinereo obscuri, & sub duabus veluti testis aut crustis materiam quandam albam continent, quae dentibus attrita, mera terra est insipida, potiusque infrigidare quàm calefacere videtur. Fabae magnitudine plerumque sunt: inveniuntur tamen magni & parvi, qui magna ex parte sunt planiores. Ego unum comminui, ejusque pulverem adolescenti, quem venenum hausisse dicebant, propinavi, qui (nescio an hujus pulveris, an aliorum medicamentorum beneficio) sanatus est. Illius periculum in aliis morbis faciam. QVIDQVID verò in hac historia scripsi, aut ab iis didici qui ex illis regionibus venerunt, aut ex eorum temperamentis collegimus, aut ipsa experientia nos docuit. ILLVD verò animadvertere oportet, omnia quae ex nostris Indiis adferuntur, magna ex parte calida esse, & sub hoc temperamento cis utendum, si quis illa sumere volet. Terra varii colores.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
