# Exoticorum libri decem 355

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. LXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/355

Tulipae.
Multiplici vincit florum genus omne colore
Huc usque à Geticis Tulipa missa jugis.
Flos Solis.
Flores flos supero quòd unus omnes
Amplitudine & elegantia, alto
Nec non stipite, quodque Solis almi
Semper suspicio sequorque lumen:
Dignum à Sole mihi dedere nomen
Qui Machaonia sedent cathedra
Sed quae vis mihi, quaeve sit potestas,
Haud notum satis est adhuc iisdem.
In laetis tamen interim viretis
Seror, lumina ut otiosa pascam.
Cassia.
Nec fuit Hippocrati, nec Cassia nota Galeno,
Ad medicum sed primus Arabs hanc attulit
usum:
Est ea nobilibus medicina aptissima, ventrem
Leniter evacuans: calidaeque inducta podagrae
Mitigat immites, repetita subinde, dolores.
Manna.
Manna tibi impuram subducet leniter alvum,
Conveniens puero, conveniensque seni.
Myrobalani.
Quae Graecis fuerit glans unguentaria, monstrant Scribta Dioscoridis. Sed verum nobis cupiens imponere nomen, Indica pruna vocet. Solvimus adstrictam, fluidamque adstringimus alvum Ad medici arbitrium. Tamarindi. Et modicè siccat, modiceque refrigerat horum Pulpa, refertque acidum gustanti grata saporem,

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
