Latin
CAPVT XI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
licet omnium descriptionem adiiciam. PRIMVS, binas paenè uncias latus erat, paullò autem longior, pronâ parte in arcum elatus, supinâ planus, denso, crasso, duroque cortice praeditus, fusci coloris, &,quando immaturus, quodammodo spadicei, materiâ spongiosâ, firmâ tamen, constans: nucleum verò continebat uncialem, planum, durum, fusci coloris externâ parte, subrubentem internâ, in binas partes divisum, quadam adstrictione initio praeditum, deinde salivam cientem, tenui spadiceâ membranâ involutum: nullum nomen erat additum. Hunc cum Secundo, Quarto &Quinto in una tabella (quae prima est hujus xV. capitis) expressum, hîc adpositum volui. ALTER, binas ferè uncias longus, unam crassus, in quinque angulos distinctus, instar paenè fructus Bamiae, sive Alceae Aegyptiacae, durus, fusco colore (cui albedo permixta) praeditus, solidus, hoc est, nullum strepitum, quamvis agitaretur, edens, levis, &in aqua non subsidens: &hic nullâ appellatione insignitus. TERTIVM, Apocyni, sive generis alicujus Asclepiadis fructum esse mihi persuadebam: nam illorum siliquis per omnia similis erat, atque internè continebat plana, nigra semina, candidâ lanugine involuta, perinde ac illarum siliquae; membrana tamen iin. quâ semen includebatui, longè densior &durior erat, ut magnâ ex parte, eorum fructuum, qui illâ navigatione relati, cortices esse observabam. QVARTVS, orbicularis erat fructus, sive lilobus, planus, uncialis magnitudinis, infimâ parte in mucronem desinente, spinosis subrubentibusque tuberculis undiquaque obsiCubbiguilih, tus, cultelli dorso non crassior, pediculum ad orbis latus habens; &totius lobi color fuscus: omnes autem hujus generis quos conspiciebam, in medio pertusi erant, ut funiculo trajecti, ad commodiùs &faciliùs, ut arbitror, resiccandum, suspenderentur: singuli verò lobi sive fructus, binos phaseolos continebant, seminum Anagyridis formâ &magnitudine, prorsus nigros; ut conjecturam facerem, eos lobos, antè quàm pertunderentur, non adeò planos fuisse, sed aliquatenus tumentes. Indi Samparantan appellabant. Quandoquidem autem filo trajecti adservabantur, apud illos aliquo in usu fuisse necesse est, sed quali, intelligere nequivi. SESCVNCIALIS longitudinis erat Quintus fructus, unciam latus, paullò enim planiore erat formâ, colore ex fusco subrubente, totus tuberculis leviter mucronatis obsitus, perinde fermè atque Stramoniae fructus: nucleum autem continebat fuscâ quadam membranâ tectum, oblongiusculum, laevem, spadicei coloris, qui albescentem medullam continebat, sed duram (quia sicca) &quodammodo insipidam. Fructus VI. INTER nuces myristicas repertus fuerat Sextus, quem ab Indis Camiri appellari intelCamiri.