# Exoticorum libri decem 36-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/36-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/36-3

Conspecta tanta Chamaeleonis nigri in Lemno abundantia, existimavimus albi Chamaeleonis gummi facilè nos invenire posse; eaque de causa incolas percontati sumus an Collam haberent: Chamaeleonis enim gummi, ipsiusque Chamaelconis albi planta, Graecis Colla vocatur. Capsarum quidam opifex respondit se proferre posse, & quod Colla vocabat, nobis attulit: verùm Chamaeleonis albi gummi id non erat, sed Chondrillae, qua in testudinibus & tessellatis operibus glutinandis uti solent; idque ad radicem ipsius plantae generatur operâ vermiculi cujusdam, ipsam praerodentis, deinde tuberculo quodam fabae magnitudine, è lacteo succo ex radice profluente conflato, sese includentis. Id Lemni incolis notum est, &, ut dixi, proprio nomine illis vulgo Colla dictum. Cerae genus illud quod veteres Propolim appellarunt, magis flavum est in Lemno, quàm vulgaris propolis, quae plerumque alibi nigricat. Stirpes in insulae parte ad Orientem spectante, proximè collem unde terra eruitur, nascentes, sunt Thapsia, & Centaurium minus. Seduli sunt in Xylo serendo atque Sesamo. Nullus illorum ignorat Andraida herbae decoctum epotum, adversus stomachi & pectoris dolores utile esse. Rustici diligenter observant aspera & montana loca, in quibus caprifici nascuntur: horum etenim ramos, die, illum qui D. Ioanni Baptistae sacer est praecedente, demetere, & domesticis ficubus imponere solent, illorum fructus ab omni noxa conservatos iri hac ratione sibi persuadentes. Aquarum scaturigines diligenter etiam ab illis excoluntur; quoniam hortos alunt, in quibus inter cetera, allia & cepas libenter serunt, atque cucumeres, quibus non memini edere suaviores. Illis verò cum solo pane, nullo addito oleo aut aceto, vesci solent. Quòd si quis familiaris hortum ingrediatur, tum rusticus selectiorem aliquem cucumerem decerpet, eique manu sinistra apprehenso, & recto detento corticem secundum longitudinem usque ad pediculum adimet, quem supra manum stellae instar propendere sinet; deinde cucumere in quatuor partes fisso, eum honoris gratia astantibus partietur, sine alio condimento edendum. Haec ideò adscripsi, quoniam nostris nova erunt: at apud illos summae civilitatis aestimatur; quemadmodum cùm apud nos pyrum aliquod optimi succi alicui praebetur. Ostrea quae vulgo in Lemni insulae littoribus capiuntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
