Latin
CAPVT XXXII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 36-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXII. VN Lemno nullum est flumen: eam ob causam incolae nullum fluviatilis piscis nomen nobis indicare potuerunt: sed quia insignes habent in littore maris piscationes, marinis piscibus abundant. Et quandoquidem Ostreorum, quae Gaideropoda nominant, piscationem vidimus, ejus rationem hîc adiicere libuit. Piscator oblongam perticam, (cujus extrema pars cuspide ferreâ planâ munita) manu tenet, quâ magnis ictibus Ostrea scopulis inhaerentia verberet, haec in mare dejecta, manu ferrea (quâ pertica alterâ extremitate praedita est) sublevat &eximit: eâdem ferreâ manu Erinaceos marinos piscari etiam solet. Differunt illa Ostrea plurimum à nostris: nam eorum testae duobus tuberculis tam firmâ articulatione connexae sunt, ut difficillimè aperiri queant: ea quoniam magnam similitudinem habent cum asini vngula, Graeci vernacula lingua Guaideropoda, hoc est asini pedem, appellant. Nullum parvum Cancrum alunt, quemadmodum nostratia. Myrina discedentes, rivulum quendam sequuti sumus nomine Salinari, atque iter ad molam vento versatilem, in tumulo qui ad dextram est, sitam, instituentes versus Candiae portum, sterilem locum invenimus, in quo nihil nisi Chamaeleon niger, &quibusdam etiam locis albus: atque terram rubram conspicientes, fodere coepimus, &venam quandam terrae aperuimus, cujus quantitatem desumptam cum Hephaestiana diligenter contulimus, ipsamque omnibus notis illi quam rusticus è Rapanidi attulerat, respondentem deprehendimus. Nam quemadmodum diximus, omnis terra sigillata unius coloris non est: sed interdum fit ut vena inveniatur candidior, nonnunquam magis rubra, aliquando utriusque coloris particeps. Coriarij in Lemno ad glutinanda coria, glutinis loco, pingui terrâ utuntur: Attamen propterea haud dicimus terram Cochini montis pinguem esse: sed ut plurimum magis macram, quemadmodum ferè marga. Calidarum aquarum in Lemno scaturigo, &Graecorum monachorum monasteria.