Latin
36.1 to 36.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 36.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
bunt curae, ut sunt quibus urbium &rerum publicarum commissa est administratio, quique illis in eo munere sunt adjuncti: ii qui corpus valde exercent, praecipuè militaribus exercitiis, aut aliis gravibus occupati, qui longum iter faciunt; omne videlicet corporis &animi exercitium intelligens. Deinde suam sententiam hac ratione moderatur. Verùm qui ab his curis liberi sunt, atque in otio &delitiis vivunt, neque exercitio utuntur, cùm nullo calore vexentur, qui eos ad valdè frigidum potum sumendum stimulet, aquâ frigidâ, qualem natura producit, contenti sint, neque illam aliâ re infrigident, quandoquidem ipsis frigidissima non convenit. Insuper addit, Licet verò vivant in otio, neque se exerceant, &nullâ solicitudine molestentur, si aestate fuerit molestus calor, frigidam bibero poterunt. quod sic intelligendum puto: in locis in quibus frigida non reperitur, refrigerari posse, non tamen extreme. Idem confirmat lib. de Alimentis, atque lib. de renum affectibus. Scribit enim qui valdè calidi sunt temperamenti, &bene habito corpore, quique multo exercitio utuntur, aquam valdè frigidam bibere posse, praesertim si illam bibere insueverint: ii enim hanc minore cum noxâ ferunt, quàm qui non sunt assueti, quorum est eam cum majore observatione &consideratione bibere. Praeter illa porrò commoda, quae in conservandâ sanitate aquam habere diximus, majoribus praedita est in febribus &aliis aegritudinibus curandis. Et Hippocrates atque GaHippocrates. lenus de eâ valdè sigillatim scripserunt: praecipuè Galenus nono Methodi, &lib. de causis Galenm. catharticis, Erasistratum reprehendit, &ejus sequaces, qui aquae frigidae usum febricitantibus inhibebant: eandem ob causam Thessalum reprehendit primo Methodi. Et lib. septimo se multos curasse gloriatur, ventriculi morbis afflictos, aquâ frigidissimâ, etiam cum nive refrigeratâ. Octavo item, nono, decimo &undecimo Methodi, febres &alios morbos, frigidissimae aquae potu curat: &certè praestans est remedium, si decente conditione sumatur. Libro undecimo scribit acutas febres, sanguinis missione &aquâ frigidâ curari, praesertim sanguineas febres, aut quae illarum magnam mixtionem habent.