Latin
MANVCODIATA
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 360-2
Unproofread scanNot analysed yet
maioris geneatque à summo capitis vertice, ad ouropygium usque, vix quinque unciarum longitudiris. nem superabat: capitis vertex à rostro ad oculos &collum, creberrimis brevibus pennulis sericea stamina imitantibus, tectus erat, supernâ quidem sive extremâ parte flavi coloris, insimâ verò quâ cuti insertae, fusci: supina capitis pars inferiori rostri parti contigua, ab oculis ad guttur usque, brevissimis etiam confertissimisque staminulis veriùs quàm pennulis serico aequalibus, coloris prorsus atri, obsita: guttur deinde ad pectus usque similis penitus formae pennulis, vel potiùs staminulis seriei instar ornatum erat, iisque coloris viridis saturi adeò elegantis &splendidi, ut in collo anatis ferae masculi elegantiores conspici nequeant: pectus tegentes pennae etiam tenuissimae, sed longiores, valdeque molles, coloris ex atro rufescentis, nihil nisi sericea stamina videbantur: rostrum illi satis exile &mucronatum, quod parte capiti proximâ nigricans, extimâ verò quodammodo exalbidum erat, &unciae cum semisse longitudinem habebat: in capite etiam, rostro vicina apparebant oculorum vestigia valde parva: dorsi porrò, ventris, &caudae pennae ferrugineum vel ex fusco rufescentem habebant colorem: ipsaque cauda pennis decem latiusculis, sex uncias cum semisse longis erat praedita, supra quas oblongae duae teretesque pennae, nervis aut sutoriis cerdonum filis quodammodo similes, firmae tamen, ex fusco nigrae, binorumque pedum &trium aut quatuor unciarum longitudinem habentes, ab eodem exortu quo caudae pennae procedebant, ouropygio videlicet conjunctim insertae, &illae quidem crassiusculae in exortu circa ipsarum tubum, à quo ad quatuor unciarum aut paullo ampliorem longitudinem, εῖUI frequentibus villis tamquam tenuibus staminibus ab uno latere, ab altero autem ad ternas erant erant obsitae, deinde sensim graciliores fiebant ad extremum usque, &licet villis illis destitutae, asperiusculae tamen erant, tamquam resecti fuissent, si quos habuerant, villi.