# Exoticorum libri decem 361.7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, MANVCODIATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/361.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/361.7

PORRò quum haec commentatus essem, idem loannes de Weely vir perhumanus civis & mercator Amstelredamensis, qui similem avem pedibus praeditam Caesareae Majestati vendiderat, mihi significabat hoc mense Iunio anni Christi millesimi sexcentesimi quinti (praecedente enim Maio ab ipso requisiveram) Paradiseam illam avem è majorum genere fuisse, quae binos illos nervos ex ouropygio prodeuntes habent, & planiore sunt corpore, nec adeò orbiculato ut illae quae ex Papuis insulis advehuntur: pedes autem illi fuisse similes accipitris vel pulli gallinacei pedibus quidem similes, sed valde foedos & ad ipsius avis corpus compressos, ut pedum digitidumtaxat apparerent; seque ejus esse opinionis, omnes paradiseas aves similibus esse praeditas pedibus, sed incolas ob eorum foeditatem & inconcinnitatem, eos simul cum cruribus resecare & abiicere. Illud ipsum sub extremum Iunium praesens mihi confirmabat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
