Latin
MAIORVM PARADISEARVM AVIVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 363
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ouropygio autem inter caudae pennas binae prodibant veluti setae equinae, tenues, firmae tamen, septem aut octo uncias longae, &illae quidem prorsus nigrae, sed quarum extremitates ad unciae longitudinem in orbem convolutae erant, ab uno dumtaxat latere tenuissimis villis praeditae, qui pronâ parte coloris viridis saturi splendentis &elegantis, paenè instar pennularum quae anatis ferae maris collum tegunt, magnam sanè venustatem toto aviculae corpori addentes; supina verò earum pars fusci coloris erat. Intelligebam etiam quosdam esse conspectos, qui setas illas haberent alteram super alterâ versus extremum decussatim sitas.