# Exoticorum libri decem 363

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, MAIORVM PARADISEARVM AVIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/363

Ex ouropygio autem inter caudae pennas binae prodibant veluti setae equinae, tenues, firmae tamen, septem aut octo uncias longae, & illae quidem prorsus nigrae, sed quarum extremitates ad unciae longitudinem in orbem convolutae erant, ab uno dumtaxat latere tenuissimis villis praeditae, qui pronâ parte coloris viridis saturi splendentis & elegantis, paenè instar pennularum quae anatis ferae maris collum tegunt, magnam sanè venustatem toto aviculae corpori addentes; supina verò earum pars fusci coloris erat. Intelligebam etiam quosdam esse conspectos, qui setas illas haberent alteram super alterâ versus extremum decussatim sitas.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
