# Exoticorum libri decem 364.6-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 364.6 to 364.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/364.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/364.6

In secunda navigatione quam Batavi in Indiam Orientalem instituebant, in laua vicinisque quibusdam insulis Psittacos observabant longè illis elegantiores quos è Brasilia advehere solent, eosque à Lusitanis qui in lava & Moluccis versabantur, Noyras appellari intelligebant, & illos quidem corporis mole non valde magnos, sed adeò elegantis coloris, ut venustiores depingi non posse existimarent: pectus enim & ventrem pennae rubri coloris floridi splendentisque tegebant, dorsum aurei coloris pennae, alas verò viridis & caerulei commixtorum colorum pennae ornabant, sub alis suave rubens color splendebat. Valde autem ingens erat istic illarum avium precium, ut non minoris aestimarentur, quàm octo aut decem dalleris Germanicis. Linscotius scribit, Lusitanos saepiùs periculum fecisse, an Vlysiponem transferre vivum aliquem possent, sed numquam voti compotes factos fuisse, quòd nimis tenelli & delicatuli sint: Batavi tamen eam industriam adhibuerunt, ut unum vivum Amsteldamum usque retulerint, qui tametsi non esset è selectissimis, centum tamen & septuaginta florenis ejus Provinciae, hoc est, paullò pluris quàm septuaginta dalleris venundari potuit, quemadmodum in Diario illius Navigationis annotatum comperio. Is in itinere pleraque verba Hollandica, quae à nautis audiverat, pronunciare didicerat, adeoque cicurem ipsum ejus herus reddiderat, ut rostrum in os & aures ejus insereret sine noxa, pilosque barbae ipsius componeret: at si quis alius manum admovere vellet, illicò morsu eam appetebat, haud secus quàm canis quispiam. ANNO porrò Christi quinto supra millesimum & sexcentesimum, mittebat mihi lacobus Plateau saepius memoratus Psittaci cujusdam iconem vivis coloribus expressam, cui quum similem hactenus non viderim, neque apud quempiam descriptum meminerim, in hoc Auctario ad Exoticorum Historiam typis jam expressam adjunctam volui. EVM Digitized bi pogle VM. AVCTA

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
