# Exoticorum libri decem 365.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 365.1 to 365.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/365.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/365.1

PSITTACVS ELECANS. EVM autem se plus quàm biennio aluisse scribebat, columbaeque esse magnitudine; caput illum habere paenè instar Accipitris, ejuscemodi nempe coloris pennis tectum, ardentes oculos: collum & pectus versicolores pennae obsidebant, quas quum irascebatur, aut molestiam aliquis ipsi crearet, admoto ad caveam quâ conclusus erat, aliquo animali, surrigebat, ut cristatus quodammodo videretur: erant autem illae rubescentis coloris, & extimâ parte caerulei elegantissimi: ventris pennae similis ferè erant coloris, fusco tamen insuper suffusae colore; dorsi pennae virides, & alarum remiges pennae subcaeruleae: cauda frequentibus pennis viridibus sed non longis constabat. Illum Psittacum nunc habet Illustrissimus Princeps Carolus Dux Croyus & Areschotensis, ab ipso Iacobo Plateau redemptum cum toto ipsius rerum Exoticarum thesauro, qui instructissimus esse solebat. Sed & alios duodecim aut plures psittacos diversi generis hap bere illum Principem intelligo, quorum plerique vivi, & eorum nonnulli perfectè humana verba exprimere, alii saltare norunt. CERTE de Psittacis quidpiam commentari non statueram, quandoquidem exactissimè C. V. Vlysses Aldrovandus, ut dixi, de iis tradiderit, & ante ipsum C. V. Conradus Gesnerus etiam de illis egerit: sed quum hanc iconem à lacobo accepissem, facere non potui, quin ejus aliquam mentionem facerem; & aliorum similiter Psittacorum quos mihi diverso tempore & variis in locis videre contigit. Propter eandem causam praetermittere nequivi Psittaci pusillum genus quod ex Aethiopia locisque Manicongo vicinis, proximis his annis à Batavis naucleris relatum est; & maris iconem, quia feminâ multo elegantior (utriusque enim sexus allatus) lectoris oculis proponerem. CORPVSCVLI moles Fringillae magnitu PSITTACVS MINIMVS. Psittacus midinem aequabat, hoc est, duarum unciarum cum nimis. semisse longitudinem habebat ab infimo collo ad ouropygium usque: omnes pennulae corpusculum tegentes; viridis erant coloris, sed in quibus manifestum apparebat discrimen: nam quae in dorso, saturatiores erant; quae in ventre, dilutiores: remiges alarum pennae trium unciarum longitudinem habebant, & tametsi prona parte, eo videlicet latere quo brevioribus villis erant praeditae, quoque sese invicem tegebant, viridi saturo colore essent tinctae, altero tamen, quod longiores villos habebat, & totâ supinâ parte fusci erant coloris: caudae pennae elegantissimae erant, & paenè binas uncias longae, paullò minùs semunciam latae; colore eâ parte quâ ouropygio infixae uiridi cum flavo permixto tinctae, deinde rubro eleganti, demum nigro, postrem viridi: & tres isti postremi colores ab invicem distincti; veluu in quorumdam psittacorum viridium majore corporis mole praedatorum caudae pennis videre est: istae autem vix conspiciebantur, nisi quum caudam explicaret, quia ab alis ejusdem longitudinis tegebantur, quae prorsus virides: collum breve & crassiusculum: plumulae caput tegentes breves admodum & virides, praetet eas quae verticem supta rostrum, quaeque totum guttur tegebant, nam illae rubrum elegantem & floridum colorem habebant; de mare loquor, quia feminae pennulae dilutiùs rubebant, neque tam amplum spatium occupabant quàm in mare: oculi erant nigerrimi: rostrum crassum & firmum, superna pars adunca & mucronata, ut in reliquis psittacorum generibus; ejus color subrubens: crura brevia semunciae longitudinem vix aequabant, cineraceique coloris squamis erant tecta, ut aliorum vulgarium psittacorum pedes, iique in quatuor digitos divisi, quorum bini anteriores & imparis longitudinis, bini posteriores & illi etiam impares, breviores quidem duobus articulis praediti, hi interni; longiores autem tribus, & hi externi: ungues albi & satis longi. Valde exilem habere vocem, & dumtaxat pipire observabam: gaudet consortio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
